monumenta.ch > Plinius > sectio 195

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 195
{LXXV} et piscibus autem est toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo; praeterea et in iecore est, ut cetis omnibus. - Vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. taurorum felle aureus ducitur color. haruspices id Neptuno et umoris potentiae dicavere, geminumque fuit Divo Augusto quo die apud Actium vicit.